- VOLA
- VOLAGraece θέναρ, cavum in manu, seu cava manus planities, nomini tantum, exceptis, quibusda. Namque et hinc cognomina inventa, Planci, Plauti, Scauri, Pansae, Plin. l. 11. c. 45. Hanc stipem porrigentibus praebere mendici soliti. Sueton. Aug. c. 91. extr. Ex nocturno visu etiam stipem quotannis die certô emendicabat a populo, cavam manum asses porrigentibus praebens: ad exorandam nempe Nemesin, de quo more retro diximus. Graeci συγκοιλαίνειν την` χεῖρα dixêre. Quod alias hominibus liberis et honestis, etiam cum aliquid acciperent, probro vertebatur: Expansâ enim chlamyde tales accipere, moris fuisse, discimus ex Amm. Marcellino, l. 16. Unde Ruffini Praefecti Praetorio Orientis sub Honorio manus, post caedem eius, per novam Romam, sic formata ludibrii causâ circumlata est, teste Hieronymô et Zosimô. Et avaris ac αἰχροκερδέσι, id obici solitum, ut notum ex Proverb. Τήν χεῖῤ ὑπίχει καὶ ἀποθνήσκων Α᾿ττικὸς, Atheniensis vel moriens cavat manum, quam in rem vide plura apud Casaubon. ad locum Suetonii, uti de divinatione ex vola manus, supra, ubi de Chiromantia. Nomen quod attinet, ex Graeco βολὴ eius etymon arcessit Scaliger, a iactu, est enim quasi funda manus, vide eum Histor. Animal. l. 1. c. 14. Hinc volema pyra, quod volam impleant; et involare, i. e. volam vel manum inicere, Christ. Becmannus, Origg. L. L. p. 656.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.